Epistola I ad Corinthos*

Caput 3: Versus 22

Omnia enim.Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita praesens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Praesentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus.Sive vita,etc. Et vita et mors doctorum ad aedificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.
(* Traductions européennes)